# Specimen geographiae physicae 13

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/13

quâ asseritur, fuisse illa in Mari primitus generata & formata, habenda proin esse pro Animalium, quae olim vixerunt, Reliquiis, non verò pro Lapidibus, Fossilibusque Naturalibus, quae ultima Virorum quorundam Doctorum est opinio. VIstet praesens Dissertationis Epitome priSmùm ob oculos Lectoris ὡς ἐν ἐπιτομῆ, in Ichnographico veluti conspectu, Argumenta, quibus Docti illi Viri inducti persuadere nobis conantur, quòd corpora haec Fossilia Testaceis similia ad Regnum Minerale originaliter pertineant: in progressu autem clarâ & simplici viâ demonstrabo infirmitatem illarum Rationum, & incongruitatem ad concludendum id, quod probandum erat; Tandemque propria mea cogitata aperiam, &, quibus innitantur fulcris, ostendam, formando Conclusionem hancce, esse id genus corpora, de quibus nunc sermo est, aliud nihil quàm Animalium exuvias, sive reliquias, atque adeò originis suae intuitu debere ad numerari ipsis marinis.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
