# Specimen geographiae physicae 134

John Woodward, Specimen geographiae physicae, 134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/134

Stupendam poscit, quod nemo diffitebitur, Aquae quantitatem tale Diluvium, quale nobis describit Moses, quo nempe operti sunt omnes montes excelsi, qui fuerunt sub universo coelo. (z) Non poterant invenire Viri omnium Seculorum curiosi, quid de Aqua illa factum fuerit, non prostabat Reser(s) Gen. VII. 19. Reservatorium, sufficiens satis, ad illam capiendum. Non defuerunt, qui hanc materiam omni studio perquirerent, & ingeniorum suorum vela expanderent, pro veritatis scrutinio, sed successu non adeò felici, atque inexpectato, quoniam defecit illos notitia praesentis Naturae systematis.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
