# Specimen geographiae physicae 135

John Woodward, Specimen geographiae physicae, 135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/135

non satis perspecta illis fuit Terraquei Globi structura, ac constitutio, quam omninò & necessario pernoscere debuissent pro Veritatis indagatione. Tantùm abest, ut scopum tetigerit maxima Scriptorum pars, ut potius judicarint, Aquae copiam, quam non suffenam pro Diluvio Generali inducendo invenerant, diminuere, & Partiale duntaxat statuere, quòd restrictum fuerit ad certam quandam Regionem, ad Asiam, vel minorem adhuc districtum: quo nescio si quid magis Mosaicae Historiae adversatur. Excogitârunt alios modos alii, quibus tamen potiùs evaserunt è difficultatibus, quàm eosdem solverunt: quatenus sibi imaginantur aliqui, fuisse occasione Diluvii inferendi creatam sufficientem Aquae Molem, & re peractâ rursus annihilatam. Commutationem Aeris & Atmosphaerae in Aquam supposuerunt alii. Alii desuper traxêre Aquas nescio quas supracoelestes, quae praennitum praestarent effectum. Rursum alii dibzy G Google alii quindecim illos cubitos nolunt transcendisse cacumina Montium, sed duntaxat ordinariam Terrae planae, & Vallium superficiem. Omnes à Veritate alieni, & à Mente Scripturae sacrae longè remoti.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
