# Specimen geographiae physicae 137

John Woodward, Specimen geographiae physicae, 137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/137

Qui sobriè magis hanc Materiam, & in Mosis favorem pertractarunt, difficultates non exiguas praevidebant superandas, quòd Divinum Scriptorem observarint postponi novae Hypothesi; Narrationem Diluvii Universalis tam seriam, & gravem, locum obtinere ultimum, & trepidante instrui fundamento. Plus succrevit negotii, ex quo viderunt rejici, & aboleri audacter omnes, quae hactenus obtinuerunt, de Diluvio sententias, quadrare nullam praeter hanc novam, omnes alias Noachicae Inundationis explicationes adeò peremptoriè judicari, ut impossibiles, vel falsas. Sic reducta fuit res ad permagnas angustias, imò periculo non contemnendo exposita. Quòd si enim omnes alii modi falsitatis sint rei, vel impossibiles, (b) Princ. Philos. l. 4. les inferri potest pari jure ex ultima hac, quae sola superest, Hypothesi, esse Opinionem, quam hactenus de Diluvio habuimus precariam admodùm, cui fides possit pro lubitu addi, vel potius demi; quandoquidem non adsunt rationes persuasoriae, quae Diluvii hanc novam Ideam probabilem reddere possint.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
