Latin
138
John Woodward, Specimen geographiae physicae 138
Unproofread scanNot analysed yet
Fuerunt, qui in protervos haec nova ratiocinia traxêre usus, dico, abusus, &tales quidem, quales Authorem ipsum intendisse non praesumo; optandum nihilominus vel ob id foret, ut aliquantò fuisset circumspectior. Praedicant hi computum Aquarum initum, ut indisputabilem prorsus, atque fallere nescium; crepant audacter, Diluvium tale, quale nobis descriptum reliquit Moses, nec contigisse unquam, nec accidere potuisse, atque adeò fidem omnem excedere. Jactant Demonstrationum Mathematicarum valorem, &de iis, tanquam argumento novo &invicto, contra Mosaicae Historiae Authentiam gloriosè triumphant. Intendunt eò usque argumentationis nervos, ut lubentes admodùm victoriam de Scriptura Sacra reportare videantur. Mearum equidem partium non duco, inquirere hanc Aquam, vel locum ostendere, quò se contulerit, vel ubi nunc lateat. Postquam enim ex Testaceis Marinis, aliisque Diluviei Reliquiis demonstra vero, &pertinacissimum quemvis Scepticum convicero, quòd reverà Terrae omnes partes fuerint ab Aqua opertae, necessariò inde sequetur, adfuisse sufficientem Aquae copiam ad id efficiendum, ubicunque nunc delitescat haec, vel adhucdum existat, nec ne.