# Specimen geographiae physicae 14

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/14

Nolo tamen pro eo haberi, qui asserat, Opinionem horum Virorum nullam prorsus veritatis prae se ferre speciem, aut Rationis umbram. Nemo sanae mentis persuadere sibi potest, viros multi juga Literarum cognitione praecellentes patrocinium causae in se suscepisse, quae veri nullam similitudinem habeat, aut speciem aliquam, qua se commendare queat. Plausibili satis argumento, si nullum aliud foret videntur haec corpora Mineralibus adjudicanda, quòd Terrae & Lapidibus inclusa reperiantur unà cum aliis in Terra pronatis Fossilibus; quòd inveniantur in imis Lapidicinarum & Fodinarum visceribus; in remotissimis (à superficie) & intimis Saxorum solidissimorum partibus: in profundissimis Terrae recessibus non minùs, ac in superficie; in altissimorum Montium cacuminibus aequè, ac in vallibus & planitiebus; neque in una duntaxat aliqua Provincia, in uno, vel altero agro, sed fermè ubique: in omnibus Globi Terrestris Plagis & Partibus, ubicunque adest, vel foditur Marmor, Saxum, Creta, aliave terrestris materia solida satis & compacta, ad arcendas injurias externas, & praeservandum illa à corruptione.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
