# Specimen geographiae physicae 140

John Woodward, Specimen geographiae physicae, 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/140

Hisce peractis, sepono rursum Observationes circa Globi Fluida factas, & hâc occasione alteri Sectioni insertas, ceu huic loco non amplius utiles, atque filum aliarum Observationum, in principio hujus Operis propositarum, reassumo, ut inde demonstrem, 1. Quod Diluvium fuerit Universale, sive, quòd totam Terram undis submerserit; & altissimos quosvis Montes circum Globum transcenderit. 2. Quòd tempore Diluvianae Inundationis ripis sese extulerint primon Aquae Oceani; & hisce mox successerint Aquae Abyssi, quae pariter, ac illae, superficiem Globi undis operierunt. 3. Quòd factâ disruptione Stratorum, & hanc versùs Diluvii finem (e) insecutâ elevatione quorundam, aliorum autem depressione, haec Aquae Massa relapsa fuerit ad depressiores, & inferiores Terrae partes: in Lacus, & alias Cavitates: in Alveum Oceani, & per Fissuras ipsas, tanquam Oceani Canales (f), ad ipsam Abyssum: quae eousque (e) Part. 2. Cons. 6. (f) Sect. 1. suprà Cons. 2. que fuit repleta, ut exactum obtinuerit cum Oceano Aequilibrium. 4. Quòd Creationem, & Diluvium intercedere debuerit magnus Annorum numerus, & is quidem probabiliter, quem assignavit Moses. 5. Quòd Diluvium coeperit Verno tempore, & quidem Mense Majo.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
