Latin
142
John Woodward, Specimen geographiae physicae 142
Unproofread scanNot analysed yet
An cum illis aliqua habuerint commercia Phoenicii, vel primorum à Diluvio Seculorum Gentes aliae. 6. Quomodo accidere potuerit, ut nulla commigrationis in Americam factae servata fuerit memoria apud Veteris, novique Orbis Incolas. 7. Cuinam causae sit adscribenda Diversitas, quae Americanos inter, &consanguineas veteris Asiae, Africae, &Europae Gentes, observatur, in externâ Personarum figurâ, &Corporum Lineamentis: Linguâ; victûs ratione, Vestitu; Artibus ac Scientiis, Moribus &Ritibus Religionis, Bellorum, &vitae Civilis; Unà cum Animadversionibus in Scripta Grotii, Laetii, Hornii, &aliorum, de hac Materia. Secundâ Dissertatione demonstrabitur unanimis Diluvii Universalis Traditio apud antiquissimas Gentes; speciatim apud Scythas, Persas, Babylonios; Bithyniae, Phrygiae, Lydiae, Ciliciae, aliosque Asiae Minoris Populos: Hierapolitanos, Phoenicios, aliosque Syriae incolas; apud Aegyptios, Carthaginenses, &alias Africae Nationes; apud antiquissimos Europaeos, speciatim autem Graecos, Germanos, Gallos, Romanos, Hispanos. Brittannos, Unde manifestè patebit, impressa fuisse primorum Seculorum Hominibus Vestigia admodùm sensibilia &profunda desolationis, quam Diluvium intulit Terrae ipsi, &Hominum, Brutorumque cunctis generibus.