# Specimen geographiae physicae 143

John Woodward, Specimen geographiae physicae, 143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/143

Imò verò patescet, non remansisse generalem duntaxat, & obscuram stragis Diluvianae memoriam, sed & notitiam specialem praecipuarum circumstantiarum, quarum traditio datatim devenit ad manus posterorum, per aliquot Secula unà cum inculcatione terrificâ, consternationis summae indice. Porrò manifestum fiet, quòd praecipuam commemorationem prae se tulerint certi, quidam Ritus & Ceremoniae in Cultu TERRAE adhibiti; cujus adoratio superstitiosa hâc ipsa Diluvii occasione primitùs suit simplici illo & ignorantiae tenebris involuto, aevo (i) inducta, non quidem expresso statim Terrae nomine, sed sub figmento aliorum Epithetorum, qualia sunt Atargatis, Derceto.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
