# Specimen geographiae physicae 145

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/145

PARS IV. De Origine & Formatione Metallorum & Mineralium. ORoposui, quaecunque verè dici poteArant, & debebant, de Mari, Fontibus, Fluminibus, Pluvia, aliisque Globi fluidis, in praecedenti Tertia Speciminis hujus Parte; In secunda autem consideravi Solida, Lapidum, Marmoris, Sabuli, aliaque Terrestria Corpora, in Strata disposita. Sola ex hoc sui Generis Regno supersunt Metalla & Mineralia, utpote quae parcè admodùm reperiuntur, & in minoribus particulis, vel moleculis: sive nunc sint Stratis ipsis inclusa, & Arenae, Terrae, aliive materiae, quâ constant, confusa, sive in perpendicularibus illorum Fissuris contenta. Consultum idcircò duxi, Quartam hanc Partem unicè hisce Corporibus, & eorum pertractationi destinare. Majoris certè difficultatis est clara atque perspicua Metallorum & Mineralium, quàm verò Animalium & Vegetabilium tractatio. Haec quippe secum evidentes adeò & distinctas ferunt Notas, seu Characteres, ut singula eorum Genera & Species sine magno labore, & vel primo obtutu, cognosci possint, & ab affinibus aliis dignosci: ac nudo oculorum subsidio mutuae eorum relationes, & differentiae determinari. In Minerali autem Regno res longè aliter se habet.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
