# Specimen geographiae physicae 146

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/146

Nihil hîc est regulare, utut alii contrà senserint, nihil constans, vel certum: omnium sensuum concurrente adminiculo opus est, siquidem veri aliquid determinare velimus; institui debent, & summâ quidem curâ atque cautelâ, examina, & repetitae inspectiones, ad discernendum probè & distinguendum res cognatas. Tanta heic occurrit Phaenomenon, & fallacium quidem, varietas, quae hominibus facilè illudere, & erroribus ansam praebere possit. Malefidi sunt colores, & quaevis externae sensibus incurrentes Qualitates. Splendido Auri Colore fulget vulgaris Marcasita vel Pyrites, & tamen in recessu nil habet, praeter Vitriolum, & parùm Sulphuris. Dum interim aliud corpus, quod non aliam, quàm Lapidis, prae se fert speciem, notabilem continet Metallicae, & pretiosae materiae copiam. Ita quoque reperias passim Massam, quae nudo oculo aliud nihil exhibet, praeter Terram, sed Menti Saporis & Odoris examine fultae magnam admixti Sulphuris, Aluminis, aliusve Mineralis materiae quantitatem. Certitudine haud majori recurrere possumus ad Figuram vel formam externam. Nil magis est varium, & inconstans. Haud rarum est, idem Metallum, vel Minerale, conspicere sub differentium figurarum habitu, & sic quoque eodem modo figuratas diversas longè species.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
