Latin
PARS IV
John Woodward, Specimen geographiae physicae 149
Unproofread scanNot analysed yet
Verbo, quaeri debent Metallorum &Mineralium Characteres essentiales &specifici unicè in constituente Materia, quae priùs debet extrahi, quàm judicium aliquod ferri potest. Separatis ab invicem singulis, distingui haud adeo difficulter possunt homogeneae Massae ab invicem, Aurum à Ferro; Sulphur ab Alumine, &ita porrò. Ita variant intermixturae, &externi primi intuitus, ut absque memorato processu vix per inspectionem solam possit determinari aliquid certi de contentis Minerarum singularibus. Non me latet, quòd, qui saepius tractant Venas alicujus fodinae metallicas, per longam Experientiae vim apti fiant ad conjecturas formandum satis veras de ingredientibus Massae alicujus effodi solitae Metallicis &Mineralibus; venit autem id inde, quoniam examini jam ante subjecerunt similes Massas, &tali occasione sibi acquisiverunt contentorum naturam.