Latin
PARS IV
John Woodward, Specimen geographiae physicae 151
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem Noduli hi aut figurae irregularis, ac incertae, uti communes Pyritae, Silices, Achates, Onyches, Carneoli, Jaspides, atque id genus Lapides alii; aut formam ostentant regularem magis, ac distinctam, uti Belemnites, Corallii fossilis species, Stelechites, Lapis Mycetoides, (n) Astroites, qui Stellulas habet nunc concavas, nunc prominulas; Selenites; echiniformes massae crystallinae, cum pluribus aliis Corporibus analogis: Quae perpendicularibus Stratorum Intervallis continentur, accumulantur rursus aut in informem quandam congeriem, absque ullo regulari partium situ, inclusa Intervallorum parietibus binis oppositis, qui inde vel in totum, vel ex parte replentur, pro majori minorive materiae copia. Dispositionem hanc obtinent communiter Quarzum, Specularis Lapis, aliave Mineralia, Venae item Plumbi albi &nigri, Ferri, &aliorum Me(n) Vulgò dictus Fungites. Metallorum. Vel etiam observatur in illis certa quaedam figura. Huc pertinent Stiriae Seleniticae, &Stalactitae (o); Sal Stalacticum; Vitriolum Stalacticum nativum: Vitriolum capillare; Alumen Stalacticum, &CapillareMinera Ferri Stalactica, quae, si plures Stiriae cylindricae in unum congrescunt Fasciculum, Anglis vocatur Brush-Iron Ore: Argentum arborescens, &Capillare: Venae Metallicae, &Mineralia crystallisata, cubi Ferri, Grana seu Lapilli Stanni; Sal, Alumen Vitriolum, &Sulphur, singula nativa Crystallisata; In hanc Classem referri quoque debent Gemmae, aliive Lapides figurae Cubicae, vel Pyramidalis, qui constant ex columnis trigonis, vel hexagonis, in mucronem terminatis, &opaci sunt, vel pellucidi; vel semidiaphani, partim pellucidi, partim opaci, variè item colorati, nigri, candidi, grisei, rubri, purpurei, coerulei, flavi, aut virides: e. g.