# Specimen geographiae physicae 154

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/154

Quòd eodem Diluvii tempore, & recensito modo, formati fuerint Metallici, & Minerales Noduli quicunque; Pyritae, Silices, Achates, Onyches, Jaspides, Carneoli, & aliae rudes, seu informes, Massae; pariter ac Figurati Lapides, Selenites, Belemnites, Stelechites, Corallium Minerale; &c. Quòd in illis Aquae Partibus, ubi Corpuscula sustentata fuêre propemodùm homogenea (s), vel paucis heterogeneis confusa, fuerint Noduli ex particulis illis formati simplices magis, puri, & homogenei, quales sunt Selenitae, Silicum aliquae species, & alii plures Lapides, quos silentio praetereo; mixti autem, & ex varii generis particulis in unam Massam collecti plerique alii, sicubi concurrere promiscuè Sulphur, Vitriolum, Alumen, Ferrum, Cuprum, aliaque plura Metalla, & Mineralia. Exemplum praebent Pyritae, quorum aliqui continent Ferrum, Sulphur, & Vitriolum; alii Cuprum, & Alumen; alii haec recensita, & alia plura, in eadem Massa. Quòd

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
