Latin
PARS IV
John Woodward, Specimen geographiae physicae 156
Unproofread scanNot analysed yet
Non quòd non Mineralia haec in Testarum Matricibus figurata saepe maneant integra, postquam Testae penitus disparuêre, utpote consumtae: reperias tamen Silices, Lapides Speculares, &Mineralia alia Testis ipsis, veluti corticibus constanter induta, sicubi hae depositae fuerunt in Strata Cretacea, aliaque ab injuriis externis praeservare apta, ut haud rarò tam integra &firma sint corpora haec à tot Seculis in Terra relicta, quàm analoga ipsis sunt recentia marina: cortice autem hoc Testaceo privata videas (u) communiter Mineralia Selenitica, Silicea &c. si pro hospitio acceperint Strata arenosa, Sabulosa, vel laxioris structurae alia. In hoc casu Mineralia ipsa eandem obtinent figuram, ®ularem formam cum ipsis Testis, quae figuram illis dedere, &Echinitarum, Cochitarum, Conchitarum (w) nomina, quae pluribus Lapidibus figuratis peraptè quadrant, ubi scilicet expressa occurrunt subtilissimorum etiam lineamentorum, in concava Testarum ipsarum parte conspicuorum, vestigia, adeò exquifitè, ut non majori ἀκριβεία possit Metallum aliquod modulo infusum lineas internae superficiei repraesentare, quàm Silices hi alia(u) vid. Part. 3. Sect. 1. Cons. 11. (w) Conf. Part. 5. Cons. 5.