# Specimen geographiae physicae 157

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/157

aliave Miner alia suas cavorum Testaceorum Matrices. 3. Quòd tandem omnis haec Materia Mineralis, & Metallica ad fundum subsederit, tum singulatim in separatis corpusculis tum concretim in Nodulis, & Massulis; simul cum Testis, Dentibus, Ossibus, Arena, Carbonibus, Marga, aliisque corporibus, quibus Strata arenosa, Carbonaria, Margaria constant, (x) atque sic necessariò fuerint corpuscula illa Mineralia & Metallica materiebus hisce immixta, & inclusa. Quòd certum sit, variam fuisse terrestrem Materiam, Mineralem, & Metallicam, in variis Aquae, seu Fluidi partibus, hîc praecipuè Arenaceam, alibi Cretaceam, rursus alibi ex Arena, Creta, & diversis aliis corporibus mixtam; certum item, non alium in toto Terraqueo Globo assignari potuisse corpusculis illis locum, praeter eum, quem occupârunt singula ad fundum Fluidi delapsa vi specificae suae Gravitatis. Patet hinc, cur Strata ipsa, ex sedimentis composita varient pro locorum diversitate in totum, vel quoad maximam partem, hîc Arenosa. alibi Cretacea, alibi ex Saxis arenariis, & Cretaceis Stratis invicem superstratis composita. Quoniam autem eadem ratio est Metallo(x) Conf. Part. 2. Cons. 3.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
