# Specimen geographiae physicae 158

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/158

tallorum, & Mineralium, mirum nemini videbitur, si in aliquibus locis occurrat Ferrum, vel Vitriolum; non verò Cuprum, aut Alumen; in aliis haec posteriora, non verò bina priora; in aliis & haec, & illa, & plura alia. Quòd Terrestris Materiae, Mineralium, & Metallorum Corpuscula in Fluido Aqueo confusim, & incertis locis sustentata, etiam contingenter misceri debuerint in Sedimento, sive Stratis, quae ex illis fuêre composita; quòd proin cujuscunque generis Metallum aut Minerale, in quacunque Fluidi parte sustentatum, occuparit post subsidentiam factam eundem cum Terrestri quavis materia, in eadem Fluidi Parte suspensa, locum. Hinc est, quòd non eaedem ubivis locorum occurrant mixturae; quòd idem Metallum, vel Minerale, hîc locorum reperiatur immixtum Lapidibus, alibi Lithantracibus; alibi Argillae, Margae, aliive Materiae. (y) Quemadmodum autem idem Metallum, aut Minerale, commiscetur diversi generis corpusculis Terrestribus, ita quoque invenimus differentia Metalla ac Mineralia, Aes, Ferrum, & Sulphur, Plumbum album, nigrum, & Vitriolum, & plura alia confusim juncta in eadem Terrestri materia. (z) Quòd etiam Metallicae, aut Mineralis Materiae (y) vid. pag. 148. supra. (z) vid. p. 148. supra.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
