# Specimen geographiae physicae 16

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/16

Hisce adjungunt alia, quae non solùm figurâ externâ, sed & crassitie, & structurâ conveniunt cum Echinis, Conchis aliisque Testaceis; quibus tamen Silicea, Vitriolica, Selenitica, Ferrea, aliave Metallica aut Mineralis materia vel extrinsecùs frustulatim adhaeret, vel interiorem substantiam, ac poros opplet, ut alium prorsus habitum induant, & quidvis aliud videantur potius, quàm Testacea marina. 4. Observant insuper, quòd inter haec Testacea passim reperiantur integra, nec ullam à Minerali materia mutationem passa, quae comparari nequeunt ullis Conchis, Cochleisve, industriâ humanâ hactenus in Littoribus maris repertis, aut collectis. 5. E contrà ostendunt nobis varii generis Testacea & Crustacea marina, ad littora Maris passim & in copia reperiunda, uti sunt Buccina ampliora, Conchae Veneris Cancri & Astaci, aliaque, quae nunquam & nuspiam in Terra, vel Fodinis & Lapicidinis invenias. Non desunt quoque Viris his Clarissimis alia Argumenta, quae licet minoris sint ponderis, singulatim suo loco enarraturus, & examini subjecturus sum.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
