# Specimen geographiae physicae 160

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/160

(a) Quòd Aqua ex Abysso versus omnem Globi peripheriam (b) ascendens, dum poros Stratorum, seu Arenae, aliusve materiae, quâ constant, incessanter pervadit, solvat corpuscula, quae in viâ offendit Metallica ac Mineralia, & soluta secum provehat, si tantae sint exiguitatis, ut poris egredi possint, tandemque in Fissuris istis perpendicularibus deponat, illuc enim dirigunt praecipuè cursum Vapores, quaesituri exitum, (c) quem deposito onere inveniunt, exhalando partim in Atmosphaeram, partim confluendo in superficie Terrae, & Fontes ac Flumina efformando. Quòd suas quoque in hoc negotio partes contribuat Aqua, desuper lapsa Pluvialis, pervadendo Stratorum superficialium poros pertingendo ad perpendicularia usque Intervalla (d) & convehendo illuc omnem Materiam, quam in poris offendit, mobilem, solutam, eo ferè modo, quo agit Aqua ex Abysso ascendens; cum hâc solâ differentiâ, quòd (a) Conf. Part. 2. Cons. 3. & 6. & Part. 3. Sect. 2. Cons. 3. uti & Part. 4. Cons. 3. (b) Part. 3. Sect. 1. Cons. 8. (c) Ibidem. (d) Part. 3. Sect. 1. Cons. 4. quòd pluvialis pervadat duntaxat suprema Strata, haec autem ea quoque, quae sunt profundiora, & inferiora quoad situm.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
