# Specimen geographiae physicae 163

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/163

Quòd Venae Ferri, Stanni, aliorum Metallorum Cubicae, pyramidales, aliterve figuratae, in Stratorum Intervallis reperiundae; Mineralia item iis dem figuris praedita, Sal, Alumen, Vitriolum, Sulphur, crystallisata; praeterea Gemmae figuratae, Crystalli, Pseudadamantes, Amethysti, Smaragdi, &c. quòd, inquam, recensitae hae aliaeve metallicae, & Minerales crystallisationes unicè generentur ab Aqua, materiae ad intervalla delatae vehiculo, eodem prorsus modo, quo crystallisationes communes, seu artificiales, Aluminis, Vitrioli, aliorum Salium, producuntur in Aqua; & aliae à Chymicis parari solitae Mineralium, & Metallorum, crystallisationes in diversis aliis Menstruis; de quibus suo loco & tempore plura. 9. Quòd ex imo surgens versus Terrae superficiem Aqua vel prorsus non pertranseat, vel parvâ admodùm quantitate, & difficulter, Strata illa, quae vel in totum, vel quoad maximam partem, constant materia Minerali, aut Metallica, (h) quoniam corpuscula Metallica, aut Mineralia, sunt multò minora arenulis, aliisve terrestribus particulis, & consequenter ipsis interjecti pori angustiores, quàm in Stratis arenosis, vel ex crassiori materiâ compactis aliis: ex hac aquea(h) Conf. Cons. 3. pag. 159. supra.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
