# Specimen geographiae physicae 166

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/166

Quòd nihilominùs contigerint, & adhuc accidant, transitiones, sive mutationes locales in ipsis solidis Stratis, ab una ejusdem Strati parte ad aliam, occasione Vaporum, qui Stratorum poros transeunt, & ad perpendiculares Fissuras (l) pergunt: imò verò in Stratis laxioribus, qualia sunt Arenosa, Argillacea, & similia alia, ab inferioribus, ad superiora, imò ad ipsam usque Terrae superficiem pergant corpuscula vehiculo eorundem Vaporum sursum directè, sive diametraliter per Strata ipsa, tendentium. (m) De his autem fusiùs disserendi deest heic locus, & tempus. 12. Quòd Bitumen sub formâ frustorum integrorum vel Massarum coagulatarum in Fontibus quibusdam reperiundum, vel alibi instar Olei superficiei Aquae innatans, quod Naphtae aut Petrolei nomine venit; Sal item, quo Salinae abundant: Vitriolum, Alumen, Nitrum, Sulphur, Specularis Lapis, aliâque Mineralia, quibus saturatae sunt Acidulae, & aliae Aquae Medicatae; quòd, inquam, cuncta haec Mineralia primitùs fuerint in Stratis Lapidum, Carbonum, Terrae, (i) vid. Cons. 12. infra. (k) vid. Cons. 14. infra. (l) Part. 3. Cons. 8. (m) Ibid.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
