# Specimen geographiae physicae 167

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/167

dibzy G Goog rae, vel aliis id genus, locata, inde autem educta, & in fontes memoratos vehiculo Aquae, ex Abysso surgentis, & Strata illa pervadentis, conducta: n) 13. Quòd Aqua Fluvialis, rapidiùs quàm ordinariè fieri solet, ex Fontibus suis profluens convehere soleat secum particulas, quas in via per Strata Lapidum, Marmorum, aliaque, offendit, Seleniticas, Argillaceas, & mobiles seu solutas alias; quòd hasce sustineat, & provebat tamdiu, donec agitatio incipiat remittere de vehementia, quâ fluxit prope scaturiginem: ibi autem, ubi remittit, demittat sensim illas, depositae autem sese affigant rebus quibus vis in via obviis, uti Lapidibus; Testis, sarmentis, aliisque id genus corporibus: iis praesertim, quae depositae jacent in Fluminum Sinubus, & crepidinibus, ubi Aqua torpidiùs multò, & languidius fluit, quàm in medio amne. Quòd Flumina quaedam tantam secum vehant materiae Seleniticae, aliusve Mineralis copiam, quae Lapides, Truncos, aliaque corpora injecta, ad crassitiem satis notabilem obtegit & incrustat. Quòd aliquando idem observare liceat circa puteos, seu fontes stagnantes, quorum parietibus lapideis & fundo pariter sese affigit materia Mineralis praecipitata, uti & Li(n) Conf. Part. 3. Sect. 1. Cons. 8. & Part. 4. Cons. 5. Lignis, Stramini, aliis corporibus, Musco, Plantisve aliis, quae fortè ibi procrescunt. 14.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
