# Specimen geographiae physicae 17

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/17

Clarè satis ex his omnibus patescit, quòd Authores hi Opinionem hanc suam non amplexi fuerint absque aliqua ratione; nec absque probabilitatis specie; & quòd acies illorum instructa sit dubiorum contra Adversarios stringendorum non contemnendâ phalange. imò, tantùm abest, ut careant specioso defensionis apparatu, ut omninò mereantur laudem pro eo, quod praestiterunt. Quamvis igitur non assecuti fuerint praefixum sibi scopum, haud innciandum tamen est, detectas fuisse ab ipsis hâc occasione res magni, in praesenti aequè materia, ac aliis Philosophiae Naturalis partibus, momenti, quibus haud vulgarem à Sapientioribus inivêre gratiam. Salvâ manente, quae illis debetur, laude, demonstrabo in praesenti Discursu absque insigni difficultate, quòd à scopo conclusionis formandae aberrarint: atque clarè ante oculos ponam, quòd corporibus hisce heterogeneis natales praebeat ipsum Mare*. quòd non tantùm non formata fuerint in Terra, vel in his, quibus inveniuntur, locis, sed nec ipsi etiam Belemnitae, Selenitae, Pyritae, aliaque Mineralia Testaceis associata in ipsis illis locis formam suam acceperint, sed habuerint ante, quàm hîc fuêre deposita; id quod specialius ostendetur suo loco. (c) 2. Quòd Corpora supra memorata Lapidea, Selenitica, Pyritica, aliaque Iestaceorum figu* vid. pag. 23. &c. (c) Part. 4. Consect. 2. ficuras referentia, hasce assumserint in ipsis Concharum, vel Cochlearum cavitatibus, quibus tanquam matricibus seu modulis, materia arenacea, specularis, silicea fuit excepta, dum adhuc erat mollis, fluida, quamvis figuram obviam exprimere apta, & postmodùm successu temporis indurata.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
