# Specimen geographiae physicae 170

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/170

Quòd Sulphur quibusdam in locis tam copiosè adhaerescat Cryptarum, & aedium saxis, ut plenâ manu ibi possit colligi, imò non Sulphur solum, sed aliquando ascendant ipsa Mineralia crassiora & graviora, uti sunt Selenitica corpuscula, quae parietes, & fornices pariter incrustant, & Stirias speculares, vel Stalactitas, ex Cryptarum fornicibus, Columnarum capitulis, & aedium laquearibus pendentes, efformant, quoniam ibi in motu suo sistuntur, imò reverberantur. Quòd magna harum particularum pars directè surcendo pergeret in Atmosphaeram, nisi impedirentur in motu suo ascensivo per obvios fornices, & laquearia. Quòd calor erumpens, aut exhalans, in Terraemotibus (q), simul provehat Nitrum, Sul(p) vid. Cons. 12. supra. 2 Sulphur, & Mineralia Corpuscula alia. Quòd Aqua tunc temporis per hiatus & Chasmata, vel scaturigines Fontium & Fluminum profluens (r) turbida sit & foetens, utpote minerali materiâ saturata. Quòd tunc majorem Mineralium Corpusculorum copiam, contineant Acidulae, aliive Medicati Fontes, quàm ordinariè; ipsi etiam Fontes communes & insipidi, ex limpidis, & salientibus, evadant crassi, turbidi, & sulphure, aliisque corpusculis mineralibus impraegnati, per totum tempus, quo Terraemotus durant.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
