Latin
PARS IV
John Woodward, Specimen geographiae physicae 173
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc est, quòd communiter sese affigant Hypogaeis, horumque Muris, &passim fornicibus, è quorum arcubus &summitatibus concavis aliquando dependent sub Stalactitarum, (s) seu Stiriarum nitrosarum, forma. Quòd calor Solaris excitare soleat, &in altum evehere, Minerales illas Exhalationes, quae occurrunt in Cavernis subterraneis, Fodinis Metallicis &Carbonariis, calidioribus praesertim Anni temporibus, quibus intensior est Solis vis, &exteriorem Terrae crustam efficaciùs penetrat. Quòd propter ipsam hanc rationem nunquam aut rarò sentiantur Halitus illi, nisi Aestate, quâ frequentiores sunt &conferti magis, quo Tempestas est fervidior. Quòd praetereà eleventur à calore e. g. Ignium, quos succendere solent Fossores in ipsis Fodinis ad diffringendum rupes, vel scopos alios. Quòd Mineralis materiae in altum hâc ratione evectae quantitas proportionata sit ipsi materiae in Fodinis praesenti, speciatim Sulphureae, Nitrosae, aliive ad motum promptiori, sive subtiliori, sed &calori magis minusve intenso. Quod mineralis haec Materia in Aere Fodinarum sustentata allidat, &sese affigat ipsis Operariorum (s) Conf. pag. 169. supra. rum Instrumentis, Vestibus, Candelis, &Corporibus obviis quibus vis aliis.