# Specimen geographiae physicae 174

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/174

Quòd Halitus mage sulphurei hinc inde fluctuantes, & candelis allisi, flammam concipiant coeruleam, quae acrem spirat Sulphuris odorem. Quòd ipsae hae Exhalationes varient in suis effectibus, pro Mineralium, ex quibus oriuntur diversitate, & quae in Anglia observantur, reduci possint ad duo genera, quorum unum vocant suffocans, alterum fulminans (suffocating, ano fulminating Damp.) Quòd à prioris generis Halitibus extinguantur Candelae, Operarii reddantur languidi & vertiginosi, imò haud rarò, si magna sit illorum copia, suffocentur. Halitus autem fulminantes à Candela aliove Igne flammante accensi crepitum edunt illi Pulveris Pyrii similem, imò & aliquando exploduntur tanto impetu, qui interficit Fossores, membra confringit, Terram concutit, Carbones, Saxa, aliaque, gravis etiam molis, corpora è fundo Fodinae ad summum ejus marginem ejicit, superstructam aediculam saepe evertit, & porrò in Aëre ad insignem altitudinem surgit: fumo commite, qui odore, & aliis qualitatibus accensum pyrium pulverem refert. Estque, uti ex modò recensitis aliisque Phaenomenis inferre licet, Halitus hic Nitrosus, atque Sulphureus, quae duo Mineralia praecipua quoque sunt Pulveris Pyrii ingredientia. Quòd, sicuti Exhalationum harum causa efficiens & movens est Calor, ita hujus subtractio adhiberi soleat pro remedio; unde Operarii fodinas perflant amplis follibus, ad imos usque puteos demittunt Tubos, & novos excavant cuniculos; ut sic Aeri liber pateat accessus, qui Fodinas ventilet, refrigeret, & à mineralibus Halitibus purget.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
