# Specimen geographiae physicae 177

John Woodward, Specimen geographiae physicae, 177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/177

& inordinatos motus, imò originem praebere Febribus Pestilentialibus, aliisque malignis. Quòd ob hanc ipsam rationem Morbis hisce magis, atque frequentiùs, molestentur Regiones Meridionales, prae Septentrionalibus; & Mensibus calidioribus, Julio & Augusto, major ab illis Malis inferri soleat Strages, quàm frigidioribus, Decembri, Januario, & reliquis. Quod equidem per Septembris & Octobris, qui Menses non sunt ex calidissimis, decursum, Lues hae haud rarò aequè grassentur epidemicè, ac in praecedentibus fervidioribus; neque remittantur, aut cessent, in proportione ad ipsum calorem Solis; hoc ipsum autem eveniat ex accidenti duntaxat, quatenus Calor crustae Terrae communicatus non tantis vicissitudinibus est obnoxius, nec tam citò dissipatur, quàm qui supra Terram, per Aërem est dispersus.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
