# Specimen geographiae physicae 181

John Woodward, Specimen geographiae physicae, 181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/181

Septembri Mense (quo Halitus minerales ed by Google Dirales copiosè admodùm consistunt prope Terrae superficiem) ingruit non absque singulari Divinâ Providentiâ Frigus acrius & mordacius, quàm pro Solis activitate & Situ altiori tunc expectari possit, severius namque illo, quod secum ferunt October atque November; aliquando etiam non inferius illo Januarii, & Mensium frigidissimorum: irruunt quoque ordinariè Venti procellosi valde, & turbulenti: Frigus quidem, ut retineatur, & obstruatur, Mineralis Materiae ascensus: Venti verò ut dissipentur, & aliorsum devehantur Halitus, qui iam è Terra prodierunt, & perniciem Hominibus, & Animantibus, inferrent, nisi auferrentur, longè maximam. Sufficit autem mihi hîc loci indicâsse, velutidigito, praecipua rerum pertractandarum Capita; atque paucis verbis, iisque obscuriusculis, innuisse, donec tempus nactus fuero opportunius, exprimendi Animi mei sensa clariùs, fusiùs, atque liberiùs. Duxi hactenus Lectorem per longas satis ambages, & taediosos forte Discursus, ut veluti in Ichnographia monstrarem Vestigia Metallicorum & Mineralium corporum, per varios Terrae recessus, Aquam item, & Aërem dispersa. Et tamen, utut longior justo videatur Labor, non transgressus sum Mineralis Regni Limites, cujus posui duntaxat necessaria fundamenta; adeò amplum est hoc Regnum, tam multa & varia ejus Producta.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
