# Specimen geographiae physicae 185

John Woodward, Specimen geographiae physicae, 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/185

Quòd proin Mare nihil contribuat ad horum Corporum formationem; non plus certè ad Succini, quàm Pyritarum, Silicum, aliorumque Mineralium, juxta cum illo reperiundorum, productionem; sed duntaxat solvat vinculis Terrae, in qua delituerunt, & abluendo sordes circum Moleculas illas positas, detegat visuique offerat. Quòd adeò notum sit hoc atque expertum Vulgo circa collectionem Succini occupato, ut hunc in finem Littoribus accurrant, praesertim tunc, quando à Procella tempestuosa deferbuit Mare; & confidentiùs adhuc, si tanta Tempestatis fuerit turbulentia, quae decusserit ex Collibus petrosis insignia fragmenta; tunc enim, ubi recessit à Littoribus Mare, certò inveniunt, licet nunc majori, nunc minori, copiâ Succinum; non tamen omne post primum, sed iteratos saepe refluxus, quandoquidem Terra à Mari abluitur non omnis unâ vice, sed per gradus, ut hinc sub conspectum veniant successivè aliae, atque aliae Succini moleculae.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
