# Specimen geographiae physicae 186

John Woodward, Specimen geographiae physicae, 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/186

Quòd Succinum Cantianum, Essexianum, Hantonianum, Pyritae item Vitriolici, & alia id genus Corpora, in Littoribus Angliae reperiunda, primam suam originem ducant ex collibus Mari adjacentibus, unde recensitis jam modis fuêre avulsa; & in Terra aequè occurrant, atque ad Mare, ubi scilicet illa Fossione, vel aliis modis fuit aperta, uti in profundis Puteis, Fodinis, &c. Quòd Succinum, aliaque Fossilia, detegantur non à Mari solùm, sed & à Fluminibus, & Pluviis, abluentibus Terram, ac Lutum, sub quibus antea jacuêre sepulta. Ita deteguntur quoque Pyritae aurei, Fluores Amethysthini, Succinum, aliique Lapides pretiosi, à Fluviis scilicet Terram, in qua jacuêre corpora illa, praeterfluentibus. Pariter abluuntur à Pluvia, & visui exponuntur Pyritae, Selenitae, aliaque Mineralia, quae prope Terrae superficiem jacuêre in Collibus (d) demersa; Ita revelantur Auri granula in Littoribus Guineae Auriferis à Pluvia, quae in magnâ copiâ, & vehementi impetu ibi ex Aere (d) Part. 5. Cons. 2. Aëre decidit, & Terram deterit, ac aufert.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
