Latin
188
John Woodward, Specimen geographiae physicae 188
Unproofread scanNot analysed yet
(b) Quòd eadem sit ratio Achatum, Carneolorum, Topaziorum, &aliorum plurium coloratorum Lapidum, quorum, ut Succini ipsius, colores levi operâ possunt, si non prorsus, maximam tamen partem, extrahi; &corpora horum Lapidum, manente Texturâ ad sensum integra, reddi Crystalli ad instar pellucida, &omni ferè colore privata. Quòd à contagio Materiae hujus adventitiae non sint immunia vulgata, &ubivis obvia Mineralia. Sal ipsum commune nativum, sicubi crystallisatum reperitur in perpendicularibus Lapideorum Stratorum intervallis, inter Metalla &Mineralia alia, non duntaxat est pellucidum, ut quando purum est &simplex, verum etiam Selenitae crystallisati ad instar album; aliquando Topazi instar flavum; vel, ut Sapphirus, coeruleum; &tamen speciosa haec corpora, quae Gemmarum speciem prae se ferunt, Examini subjecta aliud nihil exhibent praeter Sal, cum paucissimis iisque tenuissimis alius materiae, quae Tincturam praebet, particulis. Com(h) Ibid. Commonstrant haec Exempla, quàm confusus sit Mineralium in Terra latentium status, &incertae admodùm Figurae, atque Coloris. (i)