# Specimen geographiae physicae 19

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/19

nias, quod notari meretur, ingentem Conchyliorum Lapidibus inclusorum Copiam, quae pulcherrimae sunt integritatis, & ab omni Mineralium Contagio libera: quae sui generis Marina in Littoribus passim reperiunda tam exactè in omnibus Lineamentis exprimunt, ut vix lac lacti, aut ovum ovo similius dici queat; quae sunt ejusdem praecise cum marinis magnitudinis, figurae, materiae, structurae & texturae; quae eandem habent striarum & fibrarum protensionem, lamellarum, quae ex hisce fibris componuntur, similem constitutionem; eadem tendinum vesticia, quibus animal solet Conchae suae adnecti; easdem papillas, & suturas, verbo, quibus nihil deest, quod in marinorum conspicitur cavo, convexo, substantiaque ipsa. Praeterea comitantur Testacea haec fossilia, accidentia eadem, quae contingunt marinis. Exempli loco aliqua afferam. Concrescunt haud rarò invicem, & minores quidem conchae affiguntur, vel agglutinantur majoribus: insident illis Balani, Tubuli Vermiculares, Margaritae, Corallia, & id genus alia. Imò, quod praecipuè considerari meretur, eadem est utrisque, fossilibus scil. & marinis, Gravitas specifica. Insuper si Examini Chymico subjicias, & in sua Elementa resolvas, idem de utrisque judicium zed by Google Digi cium feret Visus, Odor. & Gustus: iisdem gaudent Viribus Medicis, intus assumpta.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
