Latin
PARS V
John Woodward, Specimen geographiae physicae 190
Unproofread scanNot analysed yet
Memoravi jam suprà (k) mutationes quasdam, quae acciderunt in Terrae visceribus circa translocationes Metallorum &Mineralium, &quos inde traxerit usus Globus Mundi habitatus (l), depraedicavi. Pergo proin ad eas Alterationes, quas sustulit exterior Terrae crusta, &observo, inductas fuisse has sensim sine sensu, benigno admodùm &blandè fluente Naturae cursu; absque violentiâ ullâ, aut tumultu: absque deproperatione, &strepitu; absque ullo effectuum dirorum, &ruinam minantium, comitatu. Quemadmodum autem Mutationes hae non possunt dici magnae, ita parvo quoque clauduntur numero. Omni studio perquisivi cuncta, non peperci laboribus, ut exhaurirem funditus hanc materiam, &tamen ex propriis meis Observationibus non plura inferre possum, quam quae nunc probalaturus sum. 1. Quòd (k) Part. 4. Cons. 4. (l) Ibid. Cons. 9. dibzy G Google 1. Quòd supremum illud Terrae Stratum, super quod incedunt Homines, &Animantia Bruta, atque crescunt Vegetabilia, in perpetuo sit fluxu, &mutatione; utpote quod divitis instar Promptuarii materiam suppeditat formandis, &nutriendis, Corporibus Terrestribus idoneam.