# Specimen geographiae physicae 190

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/190

Memoravi jam suprà (k) mutationes quasdam, quae acciderunt in Terrae visceribus circa translocationes Metallorum & Mineralium, & quos inde traxerit usus Globus Mundi habitatus (l), depraedicavi. Pergo proin ad eas Alterationes, quas sustulit exterior Terrae crusta, & observo, inductas fuisse has sensim sine sensu, benigno admodùm & blandè fluente Naturae cursu; absque violentiâ ullâ, aut tumultu: absque deproperatione, & strepitu; absque ullo effectuum dirorum, & ruinam minantium, comitatu. Quemadmodum autem Mutationes hae non possunt dici magnae, ita parvo quoque clauduntur numero. Omni studio perquisivi cuncta, non peperci laboribus, ut exhaurirem funditus hanc materiam, & tamen ex propriis meis Observationibus non plura inferre possum, quam quae nunc probalaturus sum. 1. Quòd (k) Part. 4. Cons. 4. (l) Ibid. Cons. 9. dibzy G Google 1. Quòd supremum illud Terrae Stratum, super quod incedunt Homines, & Animantia Bruta, atque crescunt Vegetabilia, in perpetuo sit fluxu, & mutatione; utpote quod divitis instar Promptuarii materiam suppeditat formandis, & nutriendis, Corporibus Terrestribus idoneam.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
