Latin
PARS V
John Woodward, Specimen geographiae physicae 192
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis nutritiva haec materia in Strato hoc summo Terrae reperiunda non adeò difformis appareat primo intuitu, reapse tamen est discrepantissima, constans ex diversi generis, situs, &figurae Corpusculis. Quòd ejusdem generis Corpuscula exactè conveniant inter se in omnibus; diversi è contra generis pariter differant Substantiâ, Gravitate specificâ, Duritie, Flexilitate, &aliis accidentibus, aequè ac Magnitudine &Ficurâ. Quòd à multifaria horum Corpusculorum compositione, &combinatione, deduci debeat omnis Corporum, ex illis formatorum, varietas: omnis in Colore, &habitu externo, in Odore, Sapore, Duritie, specifica Gravitate, &Qualitatibus aliis, diversitas; eo prorsus modo, quo videmus ex viginti quatuor Alphabethi Literis oriri inenarrabilem &mirè variantem Verborum multitudinem. De hac verò materia, &Methodo, quam Natura observat in Formatione corporum Mixtorum, fusiùs agam in Opere ipso; ubi quoque sub Censum venient Opiniones aliorum de Naturalium Rerum Elementis, sive Principiis, speciatim autem Veterum, &hos inter praecipuè Thaletis, &Pythagorae, placita. Pergo nunc absque mora ad mutationes alias, quae in Terraqueo Globo contingunt, exponendas. 2. Quòd continuum patiantur decrementum, sive magìs magisque diminuantur Petrae, Montes, &aliae Terrae Eminentiae (illae praesertim, quarum superficies quotannis effossione, aratione, aliisque modis evertitur, vel inquietatur); quatenus superficiales illarum partes sensim ac sensim ablutae per Pluvias deferuntur in subjectas valles, &planities.