# Specimen geographiae physicae 192

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/192

Quamvis nutritiva haec materia in Strato hoc summo Terrae reperiunda non adeò difformis appareat primo intuitu, reapse tamen est discrepantissima, constans ex diversi generis, situs, & figurae Corpusculis. Quòd ejusdem generis Corpuscula exactè conveniant inter se in omnibus; diversi è contra generis pariter differant Substantiâ, Gravitate specificâ, Duritie, Flexilitate, & aliis accidentibus, aequè ac Magnitudine & Ficurâ. Quòd à multifaria horum Corpusculorum compositione, & combinatione, deduci debeat omnis Corporum, ex illis formatorum, varietas: omnis in Colore, & habitu externo, in Odore, Sapore, Duritie, specifica Gravitate, & Qualitatibus aliis, diversitas; eo prorsus modo, quo videmus ex viginti quatuor Alphabethi Literis oriri inenarrabilem & mirè variantem Verborum multitudinem. De hac verò materia, & Methodo, quam Natura observat in Formatione corporum Mixtorum, fusiùs agam in Opere ipso; ubi quoque sub Censum venient Opiniones aliorum de Naturalium Rerum Elementis, sive Principiis, speciatim autem Veterum, & hos inter praecipuè Thaletis, & Pythagorae, placita. Pergo nunc absque mora ad mutationes alias, quae in Terraqueo Globo contingunt, exponendas. 2. Quòd continuum patiantur decrementum, sive magìs magisque diminuantur Petrae, Montes, & aliae Terrae Eminentiae (illae praesertim, quarum superficies quotannis effossione, aratione, aliisque modis evertitur, vel inquietatur); quatenus superficiales illarum partes sensim ac sensim ablutae per Pluvias deferuntur in subjectas valles, & planities.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
