Latin
PARS V
John Woodward, Specimen geographiae physicae 194
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd ob hanc ipsam rationem hodie reperiantur communiter marina haec Corpora in Collibus, aliisque locis editioribus; &pauca illa, quae in imis Montium partibus jacent, fuerint ex altioribus horum Lateribus, vel ipsis verticibus devoluta; illa namque, quae tempore Diluvii fuêre in ipsam Terrae superficiem reposita, consumpta perierunt dudum (p); ut quae nunc ibidem jacent, priùs fuerint Stratis Lapideis inclusa, &sic per accidens à corruptione praeservata, ad illud usque tempus, quo Saxa ipsa dissoluta continere ampliùs peregrinos hospites non poterant. 5. Quòd Conchylia haec aliave corpora, matricibus Lapideis soluta, &injuriis Tempestatum, Pluviaeque, exposita, proculcata item ab Equis, &aliis jumentis, nec non plurimis aliis externis accidentibus obnoxia, tractu temporis conterantur, frangantur, &confumantur omnia. Quòd confractis, atque consumtis Testis, recludantur simul, &libero Aëri reddantur caled by Google Dis Calculi inclusi, qui aliud nihil sunt quàm Arena, qua Testarum cavitates fuêre in mediis Aquis Diluvialibus (q) infarctae, &repletae, &quae postea subsidendo in Strata arenosa fuit demersa, eodem etiam tempore, quo ambiens Stratum fuit consolidatum, consistentiam acquisivit lapideam, solidam.