# Specimen geographiae physicae 194

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/194

Quòd ob hanc ipsam rationem hodie reperiantur communiter marina haec Corpora in Collibus, aliisque locis editioribus; & pauca illa, quae in imis Montium partibus jacent, fuerint ex altioribus horum Lateribus, vel ipsis verticibus devoluta; illa namque, quae tempore Diluvii fuêre in ipsam Terrae superficiem reposita, consumpta perierunt dudum (p); ut quae nunc ibidem jacent, priùs fuerint Stratis Lapideis inclusa, & sic per accidens à corruptione praeservata, ad illud usque tempus, quo Saxa ipsa dissoluta continere ampliùs peregrinos hospites non poterant. 5. Quòd Conchylia haec aliave corpora, matricibus Lapideis soluta, & injuriis Tempestatum, Pluviaeque, exposita, proculcata item ab Equis, & aliis jumentis, nec non plurimis aliis externis accidentibus obnoxia, tractu temporis conterantur, frangantur, & confumantur omnia. Quòd confractis, atque consumtis Testis, recludantur simul, & libero Aëri reddantur caled by Google Dis Calculi inclusi, qui aliud nihil sunt quàm Arena, qua Testarum cavitates fuêre in mediis Aquis Diluvialibus (q) infarctae, & repletae, & quae postea subsidendo in Strata arenosa fuit demersa, eodem etiam tempore, quo ambiens Stratum fuit consolidatum, consistentiam acquisivit lapideam, solidam.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
