# Specimen geographiae physicae 195

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/195

(r) Quòd proin Testae ipsae sese habeant ad Arenam ut moduli, vel Matrices; quae arenae primùm consolidatae, & postea ab investienti Testa liberatae, eandem impresserunt figitram, quâ gaudebat Testa ipsa, cujuscunque generis ea fuerit. Quòd ipsissima haec sit origo Lapidum illorum, qui arenâ constant & nuncupantur passim apud Scriptores Cochlitae, Conchitae, Myitae, Ostracitae, Ctenitae, (t) &c. & regulares suas atque specisicas figuras constanter obtinent, uti quoque ipsae, à quibus propter formae similitudinem aenommationem arcessunt, Conchae, Cochleae, & Testacea, in quibus formam acceperunt, alia. 6. Quòd Figurati hi Lapides, si recensitis modis corticibus suis Testaceis nudentur, & injuriis externis in superficie Terrae exponantur, sensim soleant deteri, & consumi, hinc admodum defigurari, & in fragmina col(s) Staceos, Seleniticos, &c. consideravimus siqrà Part. 4. Ccas. 2. (1) vege dicti Pectinitae. collabi; ad eum modum, quo priùs confracta fuêre Strata ipsa lapidea, & postea Testae, quarum cavitatibus fuêre Lapides illi clausi atque formati.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
