# Specimen geographiae physicae 198

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/198

Innui jam alibi, quàm praecellentes pendeant usus à Ventis, & Tempestatibus, Terrâ (w) Marique (x) exortis, quas limis aequè oculis aspectârunt omnis aevi homines, ac Terraemotus, scil. ut res infaustas, & Terrae exitiales): atque demonstrabo idem de Montibus Vulcaniis (y); non tamen diu immorabor hisce, sed porro expediam, quae scitu sunt necessaria circa Montium decrementum, & sic finem huic Quintae Parti imponam. Hoc autem sicuti nullam insignem infert Mutationem, ita nec quod aliquam inducit, detrimento esse potest Terrae Globo toti, neque ejus productis, Vegetabilibus, Animalibus, & Hominibus; neque etiam adversum est, & incongruum, Magno illi Providentiae Divinae Operi, quod tendit ad Conservationem Globi, & propagationem Corporum Terrestrium, & his mediantibus ad Hominum usum. Tantum abest à noxa, ut & Terrae, ejusque Partibus sit admodùm proficuum, uti id clariùs patebit perpendenti, Quòd (y) Part. 3. Sect. 1. Cons. 13.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
