# Specimen geographiae physicae 202

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/202

Ast censebunt hi ipsi, ut spero aliter, si noverint, esse ordinem hunc non arbitrarium, sed coactum; nec ante potuisse me considerationi subjicere Terram primaevam, quàm fundamenta fuerint jacta, quibus tuto insistere possem. Non enim aliâ viâ comparare poteram notitiam rerum Antediluvianarum, aut solidum de iis ferre judicium, quàm Inductionis formandae ex Testarum, Ossium, aliarumque id genus Reliquiarum, quae adhuc supersunt, contemplatione. Antequam autem argumentari quidpiam poteram ex hocce Principio, incumbebat mihi demonstrare priùs, quòd pertinuerint Reliquiae illae ad Terram primam, ut genuina ejus Producta; sed & indicare modum, quo fuerint corpora illa in Terram demersa, eo situ, quem nunc observamus, disposita, & ad nostra usque tempora conservata. Hoc autem est, circa quod hactenus fui versatus. Non alius proin, & commodior, locus Disquisitioni Terrae Antediluvianae concedi potuit, quàm hic postreRes mus.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
