# Specimen geographiae physicae 203

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/203

Res utique fuisset operosissima, imò inenodabilis, determinare quidquam circa Primaevae Terrae conditionem nisi adhuc superstites forent Animalis & Vegetabilis prosapiae verae reliquiae: auget difficultatem destructio (c), sive dissolutio, quam subiit Terra illa. Comprobo autem, prostare, de quibus loquor, reliquias, Marmoribus, Saxis, & aliis Terrae praesentis Stratis compactioribus magnâ copiâ inclusas, ad nostra haec tempora per tot Seculorum decursum à corruptione praeservatas, & porrò durabiles, quamdiu persistunt Strata ipsa in eostatu, quo sunt; quae certè indubium sunt, & aere perennius, Terrae cum omnibus incolis per Diluvium destructae monumentum, omnium Posterorum oculis, ad finem usque Mundi, obvium. Observationibus circa haec Primaevae Terrae producta, ad hoc usque tempus, conservata, factis, & in praecedentibus Operis hujus Partibus recensitis, utar porrò, ut hactenus, monstraturus per Inductiones faciles, claras, naturali ductu fluentes, cujusnam conditionis fuerit Terra Antediluviana, & quomodo haec differat ab ea, quam nunc inhabitamus. Ast enimverò ansam dat interpositioni quorundam Consectariorum, Theoria, quae (c) Part. 2. Cons. 2.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
