# Specimen geographiae physicae 204

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/204

quae ingenium sapit & Inventionem, nullibi licet in Natura aut Historia fundata, cui Author saepe citatus superstruxit fictitium, seu imaginarium, Terrae Systema: cujus Situs ad Solem fuerit multùm differens ab eo, quem nunc Terra obtinet, & talis quidem, qui nullam admiserit Caloris & Frigoris, Aestatis & Hyemis, quam nunc sufferimus, variationem, sed eâdem Aeris temperie per totum Anni defluxum fuerit praedita (d); destituta Mari: Montibus, & inaequalitatibus aliis (e); Metallis item, & Mineralibus (f); verbo, difformis planè ab ea, qualis revera fuit, & qualis a Mose describitur. Erunt autem Consectaria haec mea, directè erroribus hisce opposita, atque id evincent. quòd, ubicunque Hypothesis illa recedit à Mosaica Terrae descriptione, recedat pariter à Natura, & Autopsia. Fundabo autem omnia Observationibus ante memoratis, & ex hisce probare contendam, 1. Quòd Terrae Antediluvianae Facies non fuerit plana, aequalis, & uniformis; sed aspera, in Montes, Valles, & Planities distincta; Lacubus quoque, Fluminibus, & Mari interstincta. 2. Quòd in Globi superficie eadem prope fue(d) Theor. Tellur. L. I. c. 6. & L. II. c. 3.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
