# Specimen geographiae physicae 206

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/206

Quòd illius Axis non fuerit parallela Eclipticae, sed, uti nunc, inclinata, quòd proin eadem fuerit Caloris & Frigoris. Humidi & Sicci successiva variatio; eaedem Temporum, Veris, Aestatis, Autumni, & Hyemis vicissitudines, quae observantur hodienum. Notavi jam saepe, Propositiones has, quas modò exposui, fundatas esse Observationibus factis circa ipsas Animales & Vegetabiles Antediluvianae Terrae reliquias. Ex his inferre licet, cujusnam generis fuerit Terra illa; imò judicare, quòd non fuerit multùm diversa ab ea, quam nunc colimus. (g) Non equidem vacat nunc, propter praecisam temporis & loci angustiam, de ponere ipsas has Observationes, & harum cum Propositionibus ostendere nexum, videtur tamen è re, priusquam id effectui dare potero, Lectori indicare compendiosas quasdam Regulas, quarum ope ipse sibi satisfacere, & absque meo auxilio deducere praecipua memoratarum Propositionum Lemmata ex Observationibus passim in praecedentibus Partibus enarratis, speciatim verò (g) Conf. Pag. 72. & seq. verò ex una duave, quas in hanc praesentem occasionem reservavi.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
