# Specimen geographiae physicae 209

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/209

Imò verò fuisset Dominium hoc mera & fallax illusio, Protoplastae facta, &, quod plus est, non tantùm non excelluisset primaeva Terra in rerum ad vitam utilium copiâ, quod tamen alibi vindicare contendit Theorista, sed longè infelicior fuisset Postdiluvianâ; concaruisset magnâ & largâ Creatarum rerum parte, quâ nobis frui licet; defuisset victus lautus & salutaris, quo tamen nos potimur. Non egena haec, sed alia fuit rerum facies: praestò sunt rationes magni momenti, quae nobis persuadent, nihil defecisse horum, quae sunt in quaestione. Loquuntur ipsae res Antediluvianae, quae adhuc extant, & insuper fulciuntur Traditione generali. Tantum abest, ut Moses unicus ille sit Scriptor, qui Mari eandem cum Terra ipsa antiquitatem adstruxerit, ut à partibus suis habeat prima & antiquissima Virorum Monimenta. Tradunt ita Historiam Creationis Gentiles, ut Oceanus ortum suum ex Chao traxerit non seriùs, quàm res aliae. Restat nobis exponendum Testimonium omni exceptione majus, quod ipse pronuntiavit DELIS, & partem constituit Legis ab ipso promulgatae Exod. XX. 11. Sex diebus fecit Dominus Coelum & Terram, MARE, & omnia quae in eis sunt. Difficile creditu est, ignorasse haec Theoristam, & siquidem noverit, tam apertè potuisse dissentire. Dimensiones Maris quod attinet, videtur vero multùm simile, ejusdem illud fuisse extensionis cum nostro Oceano, & quidem ex praegrandi Marinorum corporum, in omdibzy G Google ni Terrae Cognitae Parte (o) reperiundorum copia probabile. Suspicari equidem liceret, non amplioris fuisse extensionis Mare Antediluvianum, quàm nunc est Caspium, scilicet magno Lacui potius simile, in quempiam Terrae angulum rejectum, si invenirentur marina illa corpora in uno duntaxat, aut duobus, locis, aut si occursarent paucae numero species, certi alicujus Climatis, aut Regionis producta.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
