# Specimen geographiae physicae 21

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/21

De his ipsis interim, incomparabilibus quoad speciem, & peregrinis maximè, vel singularibus affirmare certò ausim, quòd secum ferant ipsos Concharum marinarum essentiales Characteres, & tam propè accedant in notis suis genericis ad Conchylia marina nunc reperiunda, quàm ipsae horum species ad invicem; quòd eandem prorsus habeant cum marinis Gravitatem specificam, eandem partium texturam & constitutionem, substantiam verè Testaceam, ita ut de certa similitudine generica nemo dubitare possit, qui comparationem suscipere dignatur: unde certò colligere licet, existere reverâ in Rerum natura id genus Conchyliorum; haec autem illatio pro praesenti mihi sufficit; qui asserere non praesumo, vivere revera etiam nunc in Oceano ejusdem generis Animalia, quamvis id explicare non adeò difficile foret: Constat quippe ex Urinatorum Relationibus, dari Conchylia, quae perpetuò manent in profundo Oceani ab oculis nostris propter intermediam immensam aquarum altitudinem remota, quaeve fundum Maris, hospitium perpetuum nunquam deserunt, ut ad littora surgant, aequè ac aliae Conchae stationem suam, quae in littoribus est, semper servant, nec unquam ad imam Maris profunditatem sese demittunt; unde est, quòd Zoologis hae nuncupentur littorales, illae εμβύθιοι, sive Pelagiae.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
