Latin
PARS VI
John Woodward, Specimen geographiae physicae 210
Unproofread scanNot analysed yet
Quandoquidem autem effodiuntur in omnibus Terrae Tractibus, &tanta illorum, qualis in Mari ipso observatur, varietas; plurima etiam ex Testaceis fossilibus ejusdem sunt generis cum iis, quae nunc colliguntur in Littoribus vicinis, &de reliquis praesumi potest, quòd sint pelagiae sive degant in fundo, vel profundioribus saltem adjacentium Marium partibus, (p) nullibi autem occurrunt, quae Maribus remotioribus, sive etiam Regionum longè distantium Littoribus sunt propria: judicare exin probabiliter licet, fuisse Mare Antediluvianum ejusdem prope amplitudinis, capacitatis, &formae, &per continentem Terram eâdem ferè ratione interstinctum, ac nunc videmus; occupâsse tunc aquas marinas easdem ferè Globi partes, quas nunc explent; habuisse quodvis Ma(o) Conf. pag. 5. &Part. 2. (p) Conf. pag. 22. supra.