Latin
PARS VI
John Woodward, Specimen geographiae physicae 216
Unproofread scanNot analysed yet
Si nihil horum ante Diluvium (a) extitit, non mehercle capio, quomodo in utroque hoc Metallo laborare potuerit Tubalcanus, de quo certum est, eum mortem subiisse ante Diluvianam Stragem, vel in ea. Et tamen, si Theoriae fides debetur, nec quaerere potuissent Metalla, nec invenire. Videat Theorista, quomodo haec conciliare possit; mihi extra dubitationis aleam posita videtur Metallorum &Mineralium Antediluvianorum existentia. Prostat praeter allegata bina ex Natura, &Scriptura, deprompta Testimonia aliud insuper, quod itidem debemus primo Mundi Historiographo, &certos nos reddit, quòd extiterint Mineralis Regni producta in ipso Paradiso. Ita Noenim legitur in Capite secundo. (b) men (a) Conf. Gen. VII. 23. &1. Pet. III. 20. men unius (Fluvii) Pison, is circuit totam terram Havila, ubi est Aurum: &Aurum Terrae illius bonum est: est quoque illic Bdellium, &Lapis Scoham s. Onyx. Loquitur hîc, fateor, solùm in Tempore Praesenti, est Aurum; intelligi autem ita debet, non quòd tunc temporis duntaxat fuerit Aurum, &Gemmae, sed quòd extiterint haec inde à Mundi Exordio, cujus Historiam recenset in binis prioribus Annalium suorum Capitibus Moses.