# Specimen geographiae physicae 217

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/217

Loquitur heic de Paradiso, quem depingit, ut locum amoenissimum, & beatissimum: consitum omni arbore visu delectabili, & in cibum commodâ: (c) Fluviis limpidissimis, & amnibus frigidis rigatum; abundantem omni genere rerum, tum raritate, tum usu sese commendantium, speciatim verò Auro, Lapidibus pretiosis, & Odoramentis, quae in magno erant aestimio, & admiratione apud Judaeos, quibus scripserat Moses. Neque etiam implicat, si statuamus, resedisse idem individuo Metallum vel Minerale in Diluvio in eadem circiter Globi Parte, quam occupabat ante, non obstante quidquam Dissolutione Terrae totali, quam in Diluviana Strage contigisse (d) supponimus. Locum equidem mutârunt durante illâ inundatione Aquae (c) vers. 9. (d) Part. 2. Aquae Abyssi; ipsum quoque Mare exundans secum detulit plurima corpora, quae in sinu suo tenebat. Terrestres autem Globi Partes, Metalla, Mineralia, Marmora, Lapides, aliaque id genus graviora corpora, dissoluta licet, & Aquis confusa, non ferebantur longè, sed demittebant sese in generali omnium corpusculorum gravium subsidentiâ in eundem prope locum, ex quo fuêre sublevata ante.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
