# Specimen geographiae physicae 220

John Woodward, Specimen geographiae physicae, PARS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-woodward/specimen-geographiae-physicae/220

(g) Praebent autem talium locorum Incolis utilitates non contemnendas, quatenus Ligna suppeditant non solùm in usus oeconomicos culinarios, in Regionibus his frigidioribus apprimè necessarios, sed quoque Architectonicos, & diversos alios; cùm è contrà iis in locis, unde advenerunt, caruissent omni usu, imò verò impedimento fuissent Seminibus relictis, in nativo, aptoque loco commodè tutoque depositis, & de novo vegetandis pro Arboreto recenti, quandoquidem ex veteri Arborum Antediluvianarum materia non multùm evasit. At enimverò magno sunt usui Regionibus illis, ad quas ductu Aquarum fuerunt deportatae. Est certè notatu dignissimum. & Providentiae Divinae singulare Argumentum, quòd vix occurrant Regiones Ligno Arboribusque destitutae, quae non largum habeant Arborum harum Subterranearum proventum. Sed pergimus. Postquam ad fundum subsedit Materia Terrestris, & Strata constituit firma, surrexerunt Montes, (g) Conf. pag. 97. supra.

---

John Woodward (with Johann Jakob Scheuchzer), Specimen geographiae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Specimen_geographiae_physicae.
